De gratiis agendis sive habendis

Gratias agere sive habere

"gratias agere" sive "habere" legimus millies apud scriptores antiquos. PHI

Magnas sive maximas gratias

"magnas gratias" sive "agere" sive "habere" nonies invenitur; apud Plautum, Terentium, Ciceronem. PHI

"maximas gratias agere" apud scriptores antiquos (plerumque Ciceronem) invenimus 25ies. PHI

Multas sive plurimas gratias

"multas gratias" omnino ter; numquam coniungitur cum verbo "agendi". PHI 

vox "plurimas gratias" bis apud scriptores antiquos; semel tantum coniuncta cum verbo "agendi", apud Scriptores Historiae Augustae. PHI

 

 

De responsis "ego quoque" et "et ego" eorumque usu

Ego quoque

Multo saepius adhibetur hoc responsum cum verbo temporali (e.g. A: "Discedere volo" B: "ego quoque volo"); vix umquam sine verbo temporali (e.g. A: "Discedere volo." B: "ego quoque."*) PHI

Et ego

Etiam hoc responsum saepius cum verbo temporali apud scriptores antiquos invenimus; nonnumquam tamen, et id praesertim apud Terentium et Plautum, usurpatur sine ullo verbo temporali. PHI