De sermonis cotidiani formulis quibusdam veterum Romanorum (qui libellus scriptus et in lucem editus est ab Ioanne Preibisch)

In hac luculenta dissertatione, anno millesimo nongentesimo octavo in lucem edita, multa inveniuntur quae pertinent ad sermonem cotidianum veterum Romanorum, praesertim quibus formulis Romani (nimirum quantum ex scriptis veteribus conici potest) usi sint in salutando, valedicendo, de valitudine aliorum rogando. Scilicet scriptores saepissime laudati sive citati in hoc libello sunt Plautus et Terentius; neque autem desunt loci ex Cicerone, Plinio, Martiale, aliis tracti.

Non sum qui tantam scientiae molem aut contemnere aut probare magna cum auctoritate possim; haud tamen scio an quae hic inveniuntur adhuc nobis aliquanto auxilio esse possint et scripta Latina penitus intellegere conantibus et quaerentibus quo modo ipsi secundum exempla scriptorum veterum et scribere et loqui Latine possimus emendate eleganterque.

In congressu igitur servi dominos, clientes patronos, cognati cognatos, amici amicos, alii alios ita salutabant, ut ii, qui aetate vel dignitate inferiores essent, priores salutarent.