De gratiis agendis sive habendis

Gratias agere sive habere

"gratias agere" sive "habere" legimus sescenties apud scriptores antiquos. PHI

Magnas sive maximas gratias

"magnas gratias" sive "agere" sive "habere" nonies invenitur; apud Plautum, Terentium, Ciceronem. PHI

"maximas gratias agere" apud scriptores antiquos (plerumque Ciceronem) invenimus 25ies. PHI

Multas sive plurimas gratias

"multas gratias" omnino ter; numquam coniungitur cum verbo "agendi". PHI 

vox "plurimas gratias" bis apud scriptores antiquos; semel tantum coniuncta cum verbo "agendi", apud Scriptores Historiae Augustae. PHI

 

 

De sermonis cotidiani formulis quibusdam veterum Romanorum (qui libellus scriptus et in lucem editus est ab Ioanne Preibisch)

In hac luculenta dissertatione, anno millesimo nongentesimo octavo in lucem edita, multa inveniuntur quae pertinent ad sermonem cotidianum veterum Romanorum, praesertim quibus formulis Romani (nimirum quantum ex scriptis veteribus conici potest) usi sint in salutando, valedicendo, de valitudine aliorum rogando. Scilicet scriptores saepissime laudati sive citati in hoc libello sunt Plautus et Terentius; neque autem desunt loci ex Cicerone, Plinio, Martiale, aliis tracti.

Non sum qui tantam scientiae molem aut contemnere aut probare magna cum auctoritate possim; haud tamen scio an quae hic inveniuntur adhuc nobis aliquanto auxilio esse possint et scripta Latina penitus intellegere conantibus et quaerentibus quo modo ipsi secundum exempla scriptorum veterum et scribere et loqui Latine possimus emendate eleganterque.

In congressu igitur servi dominos, clientes patronos, cognati cognatos, amici amicos, alii alios ita salutabant, ut ii, qui aetate vel dignitate inferiores essent, priores salutarent.

De responsis "ego quoque" et "et ego" eorumque usu

Ego quoque

Multo saepius adhibetur hoc responsum cum verbo temporali (e.g. A: "Discedere volo" B: "ego quoque volo"); vix umquam sine verbo temporali (e.g. A: "Discedere volo." B: "ego quoque.") PHI

Et ego

Etiam hoc responsum saepius cum verbo temporali apud scriptores antiquos invenimus; nonnumquam tamen, et id praesertim apud Terentium et Plautum, usurpatur sine ullo verbo temporali. PHI