Incerti Auctoris Rhetorica ad Herennium - Liber Primus - Capitula 1-11

Liber Primus - Capitula 1-11

Index earum rerum quae in hac parte aguntur:

  • Capitulum 1: Praefatio primi libri (Scriptor librum suum mittit sive dedicat cuidam viro nomine Gaius Herennius)
  • Capitulum 2: Officium oratoris (Quid debeat orator agere); Genera causarum (Tria genera causarum sunt: demonstrativum, deliberativum, iudiciale)
  • Capitulum 3: Orator ipse (Oportet esse in oratore: inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem. Orator potest haec adsequi arte, imitatione, exercitatione.)
  • Capitulum 4: Inventio (Prima pars earum rerum quas orator debet habere, inventio est "excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant." Inventio in omnes sex partes orationis consumitur et est singulare artificium oratoris.)
  • Capitulum 5-11: Exordium (Prima pars orationis, exordium est "per quod animus auditoris constituitur ad audiendum.")

 

 

Quaedam de Rhetorica Ad Herennium generatim

Liber qui inscribitur Rhetorica ad Herennium primum in lucem editus est (quantum conici potest) initio primi saeculi a.C.n., fere eodem tempore quo Cicero librum suum cui index est De Inventione composuit. Cicero habitus est scriptor huius Rhetoricae ad Herennium per medium aevum, sed inde ab tempore renatarum artium opinio hominum doctorum fert ut Cicero nullo modo auctor huius libri esse possit. Sunt qui putent Cornificium quendam rhetorem scripsisse.

Controversiis de nomine auctoris relictis constat hunc librum primum esse Latine scriptum qui adhuc nobis integer restet et in quo ars rhetorica tractetur. (Alii sane libri antea Latine scripti sunt de hac arte rhetorica sed hi omnes perierunt.) Itaque multa et utilia et iucunda insunt quae possunt non modo nos docere de ipsa arte bene dicendi, sed etiam de eo genere sermonis quo magistri antiqui uti solebant docentes; nam et dispositione et argumento et stilo hic liber proxime accedit ad acroases hodiernas scholasticas (quas Anglice vocamus "lectures"). 

Totum opus divisum est in quattuor libros sive volumina. In hoc primo libro, auctor exponit officium oratoris, tria genera causarum, quinque facultates quibus omnis orator debeat uti in scribendo et dicendo, et sex partes uniuscuiusque orationis. Denique, quod inventio est quasi maxima facultas oratoris, auctor explicat quo pacto ea exerceatur in quaque parte orationis (praeter Conclusionem, quam tractandam differt in librum alterum).

Infra in hac pagina invenientur nexus ad varias editiones, inter quas est adumbratio cuiusdam novae editionis nuperrime a nobis confecta, in qua, ut speramus, omnia sunt paulo facilius disposita atque divisa ad legendum et intellegendum.


Editiones Utiles

1) Editio Totius Operis Loebensis: 

 Editio Loebensis

Editio Loebensis


2) Editio Totius Operis In Usum Delphini (opus ipsum incipit circa paginam 300am)

 Editio In Usum Delphini

Editio In Usum Delphini


3) Adumbratio Editionis Novae Primi Libri ab Conrado Factae, in Qua Omnia Sunt Paulo Facilius Disposita atque Divisa ad Legendum et Intellegendum:

 Editio primi libri lectu facilior

Editio primi libri lectu facilior