Ciceronis De Oratore - Liber Primus - Capitula 96-136

Ciceronis De Oratore - Liber Primus - Capitula 96-136

Brevis descriptio earum rerum quae geruntur in his capitulis:

Capitula 96-101: Sulpicius gaudet se et Cottam tali sermoni forte fortuna interesse et rogat Crassum ac Antonium ut uterque quid sentiat de omni genere dicendi aperiat. Crassus primo recusat; tum Cottae urgenti promittit se responsurum.

Capitula 102-109: Crassus rogatur ab Sulpicio utrum existimet artem aliquam esse dicendi. Post brevem moram atque recusationem, respondet ea quae rhetores doceant non proprie ‘artem’ esse appellanda sed fortasse vulgari sensu posse vocari ‘artem’; adfirmat tamen alia exstare maiora quae ad consequendam eloquentiam conducant.

Capitula 110-121: Antonius Crassum hortatur ut exponat quas res putet ad dicendum plus prodesse quam eam ‘artem’ quam rhetores profiteantur. Crassus respondet primum naturam ipsam atque ingenium vim maximam ad dicendum adferre. Perfectus igitur ac integer orator debet omnibus vitiis carere; etiam decet eum ob magnitudinem gravitatemque muneris pertimescere aliquantum dum orationem habet.

Capitula 122-136: Omnes Crasso adsentiuntur Antoniusque duas causas cur oratores summi saepe ita in dicendi exordio timeant proponit. Tum repetit eam sententiam Crassi qua dixit aliquas res a natura datas esse oratori omnino necessarias. Sulpicius dicit se timere ne tales res sibi et Cottae desint; Crassus respondet se facile perspicere eorum summum ingenium esse ac studium neque quidquam ex talibus rebus eis deesse. Cotta autem a Crasso poscit ut dicit igitur quid praeter eas res a natura datas oratori sumendum esse putet.


Quaedam de toto opere deque libro primo generatim

Liber cui index est De Oratore scriptus est a Marco Tullio Cicerone anno quinquagesimo quinto a.C.n. (h.e. 55). Materies quae agitur est ars bene dicendi sive ars oratoris; ut hanc materiem (de qua antea iuvenis in libro qui inscribitur De Inventione disseruerat) elegantius atque magis philosophice tractaret, Cicero non aride praecepta atque exercitationes artis proposuit sed potius colloqium effinxit in quo Romani eloquentissimi (in primis Marcus Licinius Crassus et Marcus Antonius ille orator) inter se de omni ratione dicendi disputant atque colloquuntur. Hic liber iam diu numeratur in optimis quos hic optimus scriptor et orator Romanus umquam in lucem edidit. Erat etiam inter primos libros tempore renatarum artium typis excussos. 

Totum opus divisum est in tres libros sive volumina. In hoc primo libro, Cicero primum fratri suo Quinto librum mittit sive dedicat, deinde argumentum libri atque res agendas adumbrat; dicit se repetiturum (h.e. quasi ex memoria narraturum) sermonem quem ipse non auribus suis audiverit sed quem amicus suus Gauius Aurelius Cotta (qui erat unus ex participibus eius sermonis) sibi narraverit.

Sermo habetur anno nonagesimo primo a.C.n (h.e. 91); inter varias rei publicae controversias Lucius Licinius Crassus villam suam Tusculi sitam animi causa petit atque aliquot amicos ibi hospitio excipit, inter quos Quintus Mucius Scaevola ille augur, Marcus Antonius orator, Publius Sulpicius Rufus. Dum omnes otio fruuntur, Crassus sermonem de studio dicendi infert.

Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles.


Editiones Utiles

1) Editio Loebensis:

 LOEBENSIS

LOEBENSIS


2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (primus liber De Oratore incipit circa paginam 800am):

 IN USUM DELPHINI

IN USUM DELPHINI