Ciceronis De Oratore - Liber Primus - Capitula 45-73

Ciceronis De Oratore - Liber Primus - Capitula 45-73

Brevis descriptio earum rerum quae geruntur in his capitulis:

Capitula 45-60: Crassus Scaevolae respondet: Etsi philosophi volunt id tantum oratori concedere, ut possit bene et copiose dicere in iudiciis et contionibus, multa tamen etiam in hac una re ei tribuunt; quia tum opus erit dicere de moribus humanis, de lege, de iure, de statu rei publicae; nullus autem orator poterit bene et perite de his rebus loqui nisi ea omnia bene intellexerit. 

Ergo licet sane dicere quasdam esse partes proprias philosophorum; philosophi enim possunt melius et penitius scire de legibus, de pace, de bello, de iure. Orator autem perfectus debet et poterit satis bene intellegere eas res ut possit ornate et copiose dicere.

Capitula 61-73: Crassus: Hoc autem fortasse minus probari potest, sed nihilominus dicendum videtur: etiamsi scientia rerum obscuriorum (ut mathematicae, physicae) est propria philosophorum, si quis tamen velit ornate et bene dicere de talibus rebus, oratoris facultate opus erit; necesse igitur est ut orator perfectus de quacumque re dicere possit.

Crassus confitetur hoc nimis magnum fortasse videri (ut possit semper orator "quacumque de re" loqui); asseverat autem oratorem posse saltem ab peritioribus doceri de qualibet arte, ita ut etiam melius de hac arte dicat quam ii qui eam docuerint. 

Ergo, omnes oratores debent de vita et moribus omnino perdiscere quia haec sunt necessaria in iudiciis et contionibus; ceteras partes philosophiae et humanitatis poterunt cum opus fuerit discere; optimus autem quisque orator etiam in iis ceteris rebus satis bene instructus erit, licet non sit tam peritus quam philosophus.


Quaedam de toto opere deque libro primo generatim

Liber cui index est De Oratore scriptus est a Marco Tullio Cicerone anno quinquagesimo quinto a.C.n. (h.e. 55). Materies quae agitur est ars bene dicendi sive ars oratoris; ut hanc materiem (de qua antea iuvenis in libro qui inscribitur De Inventione disseruerat) elegantius atque magis philosophice tractaret, Cicero non aride praecepta atque exercitationes artis proposuit sed potius colloqium effinxit in quo Romani eloquentissimi (in primis Marcus Licinius Crassus et Marcus Antonius ille orator) inter se de omni ratione dicendi disputant atque colloquuntur. Hic liber iam diu numeratur in optimis quos hic optimus scriptor et orator Romanus umquam in lucem edidit. Erat etiam inter primos libros tempore renatarum artium typis excussos. 

Totum opus divisum est in tres libros sive volumina. In hoc primo libro, Cicero primum fratri suo Quinto librum mittit sive dedicat, deinde argumentum libri atque res agendas adumbrat; dicit se repetiturum (h.e. quasi ex memoria narraturum) sermonem quem ipse non auribus suis audiverit sed quem amicus suus Gauius Aurelius Cotta (qui erat unus ex participibus eius sermonis) sibi narraverit.

Sermo habetur anno nonagesimo primo a.C.n (h.e. 91); inter varias rei publicae controversias Lucius Licinius Crassus villam suam Tusculi sitam animi causa petit atque aliquot amicos ibi hospitio excipit, inter quos Quintus Mucius Scaevola ille augur, Marcus Antonius orator, Publius Sulpicius Rufus. Dum omnes otio fruuntur, Crassus sermonem de studio dicendi infert.

Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles.


Editiones Utiles

1) Editio Loebensis:

 LOEBENSIS

LOEBENSIS


2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (primus liber De Oratore incipit circa paginam 800am):

 IN USUM DELPHINI

IN USUM DELPHINI