Ciceronis De Oratore - Liber Primus - Capitula 24-44

Ciceronis De Oratore - Liber Primus - Capitula 24-44

Brevis descriptio earum rerum quae geruntur in his capitulis:

Capitula 24-29: Cicero dicit se olim audisse haec omnia quae narraturus sit ab Gaio Aurelio Cotta, qui sermoni interfuit. Anno nonagesimo primo a.C.n., tribunus plebis et consul Romanus inter se rixabantur de iudiciis Romanis exercendis. Diebus ludorum Latinorum (cum iudicia non haberentur) Lucius Licinius Crassus, orator praeclarissimus et fautor tribuni plebis, se in Tusculanum suum contulit cum socero suo Quinto Mucio Scaevola et amico Marco Antonio. Etiam Gaius Aurelius Cotta et Publicius Sulpicius Rufus, minores natu et studiosi illorum gravissimorum hominum, aderant. Primo die de temporibus atque difficultatibus rei publicae omnes collocuti sunt; postero die, consederunt sub arbore et Crassus sermonem de studio dicendi intulit ut eorum animi relaxarentur ex priore sermone de turbulento rei publicae statu.

Capitula 30-34: Crassus primum laudat Sulpicium et Cottam quia adhuc adulescentes iam bene audiant propter facultatem dicendi. Pergit etiam laudare artem oratoris ac oratores multis de causis asseveratque tales homines esse omnibus civitatibus necessarios.

Capitula 35-44: Scaevola respondet se assentire cetera neque posse concedere haec: unum, quod civitates ab oratoribus constitutas et conservatas dixerit Crassus; alterum, quod extra forum et iudicia statuerit oratorem in omni genere humanitatis perfectum. Hoc Sulpicio videtur esse nimiae arrogantiae; Crassum igitur hortatur ut tantum profiteatur oratores posse haec tria consequi: facere causam quamque probababiliorem; facilius aliis persuadere in contionibus sententiisque dicendis; prudentibus hominibus videri bene dicere, stultis etiam vera.

 


Quaedam de toto opere deque libro primo generatim

Liber cui index est De Oratore scriptus est a Marco Tullio Cicerone anno quinquagesimo quinto a.C.n. (h.e. 55). Materies quae agitur est ars bene dicendi sive ars oratoris; ut hanc materiem (de qua antea iuvenis in libro qui inscribitur De Inventione disseruerat) elegantius atque magis philosophice tractaret, Cicero non aride praecepta atque exercitationes artis proposuit sed potius colloqium effinxit in quo Romani eloquentissimi (in primis Marcus Licinius Crassus et Marcus Antonius ille orator) inter se de omni ratione dicendi disputant atque colloquuntur. Hic liber iam diu numeratur in optimis quos hic optimus scriptor et orator Romanus umquam in lucem edidit. Erat etiam inter primos libros tempore renatarum artium typis excussos. 

Totum opus divisum est in tres libros sive volumina. In hoc primo libro, Cicero primum fratri suo Quinto librum mittit sive dedicat, deinde argumentum libri atque res agendas adumbrat; dicit se repetiturum (h.e. quasi ex memoria narraturum) sermonem quem ipse non auribus suis audiverit sed quem amicus suus Gauius Aurelius Cotta (qui erat unus ex participibus eius sermonis) sibi narraverit.

Sermo habetur anno nonagesimo primo a.C.n (h.e. 91); inter varias rei publicae controversias Lucius Licinius Crassus villam suam Tusculi sitam animi causa petit atque aliquot amicos ibi hospitio excipit, inter quos Quintus Mucius Scaevola ille augur, Marcus Antonius orator, Publius Sulpicius Rufus. Dum omnes otio fruuntur, Crassus sermonem de studio dicendi infert.

Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles.


Editiones Utiles

1) Editio Loebensis:

 LOEBENSIS

LOEBENSIS


2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (primus liber De Oratore incipit circa paginam 800am):

 IN USUM DELPHINI

IN USUM DELPHINI