Ciceronis De Oratore - Liber Primus - Capitula 137-159

Ciceronis De Oratore - Liber Primus - Capitula 137-159

Brevis descriptio earum rerum quae geruntur in his capitulis:

Capitula 137-147: Crassus brevissime proponit ea communia et contrita praecepta dicendi quae ipse didicit adulescens. Dicit autem ea praecepta non tam necessaria esse ad bene dicendum quam ipsa exercitatio.

Capitula 148-159: Rogatus ab Sulpicio Crassus (iterum brevissime) profert et exercitationes oratori utiles et res eidem perdiscendas.


Quaedam de toto opere deque libro primo generatim

Liber cui index est De Oratore scriptus est a Marco Tullio Cicerone anno quinquagesimo quinto a.C.n. (h.e. 55). Materies quae agitur est ars bene dicendi sive ars oratoris; ut hanc materiem (de qua antea iuvenis in libro qui inscribitur De Inventione disseruerat) elegantius atque magis philosophice tractaret, Cicero non aride praecepta atque exercitationes artis proposuit sed potius colloqium effinxit in quo Romani eloquentissimi (in primis Marcus Licinius Crassus et Marcus Antonius ille orator) inter se de omni ratione dicendi disputant atque colloquuntur. Hic liber iam diu numeratur in optimis quos hic optimus scriptor et orator Romanus umquam in lucem edidit. Erat etiam inter primos libros tempore renatarum artium typis excussos. 

Totum opus divisum est in tres libros sive volumina. In hoc primo libro, Cicero primum fratri suo Quinto librum mittit sive dedicat, deinde argumentum libri atque res agendas adumbrat; dicit se repetiturum (h.e. quasi ex memoria narraturum) sermonem quem ipse non auribus suis audiverit sed quem amicus suus Gauius Aurelius Cotta (qui erat unus ex participibus eius sermonis) sibi narraverit.

Sermo habetur anno nonagesimo primo a.C.n (h.e. 91); inter varias rei publicae controversias Lucius Licinius Crassus villam suam Tusculi sitam animi causa petit atque aliquot amicos ibi hospitio excipit, inter quos Quintus Mucius Scaevola ille augur, Marcus Antonius orator, Publius Sulpicius Rufus. Dum omnes otio fruuntur, Crassus sermonem de studio dicendi infert.

Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles.


Editiones Utiles

1) Editio Loebensis:

 LOEBENSIS

LOEBENSIS


2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (primus liber De Oratore incipit circa paginam 800am):

 IN USUM DELPHINI

IN USUM DELPHINI