Caesaris De Bello Gallico - Liber Sextus - Capitula 21-28

Liber Sextus - Capitula 21-28

Index rerum quae geruntur in his capitulis:

Capitula 21-22: Germani multum ab consuetudine Gallorum differunt. Deos tantum colunt quos cernere sensibus possunt, ut Solem et Lunam. Victum quaerunt venando, et pellibus utuntur pro vestimentis. Agri culturae non student, neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios. Quotannis cives coguntur ab magistratibus principibusque relinquere eos agros quos coluerant atque ad alios transire; quo more Germani arbitrantur vires atque animos suos corroborari. 

Capitulum 23-24: Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. In bello magistratus deliguntur qui bello praesint et habeant vitae necisque potestatem; in pace autem nullus est communis magistratus. Germani non putant latrociniam esse turpem quae extra fines cuiusque civitatis fit. Principes sunt duces talium expeditionum. Hospitem violare fas non putant. Fuit tempus cum Galli virtute Germanos superarent, sed paulatim Galli propter propinquitatem provinciae enervati sunt.

Capitulum 25-26: Silva est magna in Germania quae vocatur Hercynia. Multa in ea silva genera ferarum nasci dicuntur quae reliquis in locis visa non sunt, ut bos cervo similis cui unum est cornu inter aures.

Capitulum 27 -28: Est etiam in silva Hercynia animal quod appellatur alces. Similes sunt capris figura atque varietate pellium, sed paulo maiores magnitudine. Crura eorum nodis articulisque carent quam ob rem flecti non possunt ad considendum aut in solo iacendum. Etiam est genus animalium quae uri vocantur, similes magnitudine elephanto et figura tauro. Uros venando adulescentes Germani se exercent.


Quaedam de Bello Gallico deque libro sexto generatim

Haud necessarium videtur ut multum scribam de libro qui Commentarii de Bello Gallico sive Bellum Gallicum inscribitur, quippe qui fere omnibus hominibus etiam rerum antiquarum imperitis iam diu notissimus sit. Itaque quam brevissime potero capita rerum tantum leviter perstringam.

Patet hoc opus constare ex commentariis quos Gaius Iulius Caesar, illustrissimus omnium Romanorum scripsit de bello quod in Gallia gessit ab anno duodesexagesimo a.C.n usque ad annum quinquagesimum (h.e. 58 - 50). 

Totum opus divisum est in octo libros sive volumina quorum tamen octavus non ab Caesare ipso sed ab Aulo Hirtio conscriptus est.

In hoc sexto libro, Caesar motum Galliae expectans copias suas auget, varias civitates Gallicas subigit, Gallum quendam nomine Ambiorigem, qui anno proximo castra Romana quaedam obsedit multosque milites Romanos perfidiose trucidavit, persequitur. Hac de causa et ne saepius Germani rebus Romanis obsistant Caesar iterum Rhenum transit.

Inde medulla libri constat ex comparatione Gallorum et Germanorum, praesertim quod pertinet ad mores, instituta, religionem. Accedit etiam brevis descriptio cuiusdam maximae silvae in finibus Germaniae in qua multa et mirabilia animilia habitare dicuntur. 

Denique Caesar revertitur et in Gallos quosdam qui Eburones appellantur contendit, copiis Romanis divisis et Quinto Tullio Cicerone cum aliquot militibus relicto in castello qui vocatur Aduatuca. Cum Eburones in omnes partes dispersi sint, nuntios Caesar ad finitimas civitates demittit atque evocat eos ad diripiendos Eburones. Quo nuntio audito, Germani quidam qui Sugambri vocantur Rhenum transeunt; Eburones aliquot excipiunt; castellum Ciceronis obsident et fere expugnant; expugnatione desperata discedunt. Denique Ambiorige nusquam invento, agris autem finibusque eius regionis vastatis, Caesar legiones in hibernis collocat et in Italiam proficiscitur.

Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles, quarum exstat fere infinitus numerus in rete universali si animus tales conquirere atque invenire tulerit.


Editiones Utiles

1) Editio Totius Operis ab Harper et Tollman Confecta

  • In hac editione quodque verbum typis crassioribus (ut ita dicam) excussum est cum primum apparet, eo consilio ut lector possit statim cognoscere in quaque pagina quae vocabula debeant esse sibi incognita quaeque nota
  • Multae etiam insunt notae Anglice perscriptae, chartae geographicae, imagines variarum rerum
  • Ad calcem inveniuntur indices varii atque proprium lexicon sive dictionarium
 Harper et Tollman

Harper et Tollman


2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (sextus liber incipit circa paginam 220am):

 Editio In Usum Delphini

Editio In Usum Delphini


3) Editio Totius Operis ab Allen, Greenough, D'Ooge, Daniell Confecta

 Editio primi libri lectu facilior

Editio primi libri lectu facilior