Caesaris De Bello Gallico - Liber Sextus - Capitula 1-10

Liber Sextus - Capitula 1-10

Index rerum quae geruntur in his capitulis:

Capitula 1-2: Caesar, tot militibus anno proximo ob insidias Ambiorigis amissis, novas legiones atque cohortes comparat ad maiorem Galliae motum reprimendum. 

Capitula 3-5: Cum a multis civitatibus Gallicis bellum parari videat, celeriter magnam partem eorum populationibus atque etiam ipso exercitus Romani adventu ad officium redire cogit.

Capitula 6-8: Hac parte Galliae pacata et Treveris (aliis Gallis deficientibus) ab Labieno legato victis, totus Caesar mente et animo in bellum Ambiorigis insistit. 

Capitula 9-10: Decernit autem primum Rhenum flumen iterum transire, duabus de causis, primum quod Germani auxilia contra se Treveris miserant, tum, ne Ambiorix illic se occultare possit. Copiis suis traductis certior factus est Suebos, Germanos ab quibus auxilia Treveris missa sunt quique ob hanc rem metuerunt adventum Romanorum, ad extremos fines se recepisse iuxta silvam maximam.


Quaedam de Bello Gallico deque libro sexto generatim

Haud necessarium videtur ut multum scribam de libro qui Commentarii de Bello Gallico sive Bellum Gallicum inscribitur, quippe qui fere omnibus hominibus etiam rerum antiquarum imperitis iam diu notissimus sit. Itaque quam brevissime potero capita rerum tantum leviter perstringam.

Patet hoc opus constare ex commentariis quos Gaius Iulius Caesar, illustrissimus omnium Romanorum scripsit de bello quod in Gallia gessit ab anno duodesexagesimo a.C.n usque ad annum quinquagesimum (h.e. 58 - 50). 

Totum opus divisum est in octo libros sive volumina quorum tamen octavus non ab Caesare ipso sed ab Aulo Hirtio conscriptus est.

In hoc sexto libro, Caesar motum Galliae expectans copias suas auget, varias civitates Gallicas subigit, Gallum quendam nomine Ambiorigem, qui anno proximo castra Romana quaedam obsedit multosque milites Romanos perfidiose trucidavit, persequitur. Hac de causa et ne saepius Germani rebus Romanis obsistant Caesar iterum Rhenum transit.

Inde medulla libri constat ex comparatione Gallorum et Germanorum, praesertim quod pertinet ad mores, instituta, religionem. Accedit etiam brevis descriptio cuiusdam maximae silvae in finibus Germaniae in qua multa et mirabilia animilia habitare dicuntur. 

Denique Caesar revertitur et in Gallos quosdam qui Eburones appellantur contendit, copiis Romanis divisis et Quinto Tullio Cicerone cum aliquot militibus relicto in castello qui vocatur Aduatuca. Cum Eburones in omnes partes dispersi sint, nuntios Caesar ad finitimas civitates demittit atque evocat eos ad diripiendos Eburones. Quo nuntio audito, Germani quidam qui Sugambri vocantur Rhenum transeunt; Eburones aliquot excipiunt; castellum Ciceronis obsident et fere expugnant; expugnatione desperata discedunt. Denique Ambiorige nusquam invento, agris autem finibusque eius regionis vastatis, Caesar legiones in hibernis collocat et in Italiam proficiscitur.

Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles, quarum exstat fere infinitus numerus in rete universali si animus tales conquirere atque invenire tulerit.


Editiones Utiles

1) Editio Totius Operis ab Harper et Tollman Confecta

  • In hac editione quodque verbum typis crassioribus (ut ita dicam) excussum est cum primum apparet, eo consilio ut lector possit statim cognoscere in quaque pagina quae vocabula debeant esse sibi incognita quaeque nota
  • Multae etiam insunt notae Anglice perscriptae, chartae geographicae, imagines variarum rerum
  • Ad calcem inveniuntur indices varii atque proprium lexicon sive dictionarium
 Harper et Tollman

Harper et Tollman


2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (sextus liber incipit circa paginam 220am):

 Editio In Usum Delphini

Editio In Usum Delphini


3) Editio Totius Operis ab Allen, Greenough, D'Ooge, Daniell Confecta

 Editio primi libri lectu facilior

Editio primi libri lectu facilior