Progymnasmata, sive dialogus primvs

Deductio pueri ad Magistrum, et primum examen.

Personae: Pater, Magister, Puer. Pater. Salute plurima doctorem te litterarum impertio. Magister. Habeo gratiam, vir optime. Quid est negotii, quamobrem me velis? Pater. Si non gravaberis parvam dare operam mihi, paucis exsequar qua caussa ad te accesserim. Magister. Adverto animum. Pater. Ego germani patris officium secutus, parvulum hunc, quem cernis, filium meum honestissimis doctrinarum studiis, et virtutia primordio aetatis deditum essenimium quantum cupio. Magister. Laudabilis, et iustissimo atque praeclarissimo desiderio incensa voluntas: quamprimum enim, etquam diutissime discendum sapientes praedicant, quod nunquam perdiscitur, et proficit in perpetuum. Praeterea multum refert,quibus odoribus testa recens imbuatur. Pater. Est vero ita ut dicis. Hunc igitur puerum (quod mihi, familiaeque meae feliciter eveniat) tibi in manum do, tibi committo, tuaeque mando fidei. Natura ego sum, amore, cura et sollicitudine tu illi pater esto. Tua institutione, ac disciplina probitatem, et intelligentiam rerum (quanta quidem in istam teneritudinem cadit) adipiscatur. Magister. Certe quidem haud repugnanter in album discipulorum ipsum retulero, si, ut est in more positum, ingeniolum eius, atque progressum, quem in literis hactenus effecit, periclitatus ante fuero. Pater. Teneas licetsolemne tuum, et exquiras quodcunque tibi exquisito opus videbitur. Magister. Age, mi fili, ede nomen tuum. Puer. Mihi nomen est Iacobus. Magister. Quotum agitas annum? Puer. Hic, opinor, nonus incipit. Magister. Elementa conformare nostin'? Puer. Maxime: quanquam haud venustissime. Magister. Quid? rudimenta Grammaticae num docte calles? etenimin hoc meo gymnasio illa non traduntur: instructum ab iis venire ad me audiendum oportet. Puer. Spero me scientia comprehendisse illas praeceptiones, quantum potuerim. Magister. Cuius autem Grammatici erant illa tua rudimenta? Puer. Emmanuelis Aluari Lufitani. Magister. Emmanuelis? Visne explorem quam studiose didiceris? Puer. Explora, si placet. Magister. Cedo, inflexiones nominum quot sunt? Puer. Quinque. Magister. Haec vox, sensus, quota declinatione continetur? Puer. Quarta. Magister. Quo casu effertur? Puer. Nominandi, generandi, vocandi singulari: et rursum nominandi, accusandi, vocandi multitudinis numero. Magister. Bonus cuius generis? Puer. Masculini. Magister. Certumne istud habes? Puer. Certissimum. Magister. Eius foemininum? Puer. Bona. Magister. Neutrum? Puer. Bonum. Magister. Da comparativum et superlativum? Puer. Melior, optimus. Magister. Cur non dicis, bonior, bonissimus: perinde ut doctior, doctissimus? Puer. Dicerem vero, nisi esset anomalum, sive inaequale, ut illa quoque: Malus, peior, pessimus: Parvus, minor, minimus. Magister. Probe respondet adolescentulus. Dehinc Pronominis definitionem recita. Puer. Quod loco nominis positum, certam, finitamque personam adsignificat. Magister. An emendate sic loquemur: Salvum te advenire gaudemus? Puer. Prorsus emendate. Magister. Undenam hoc intelligis? Puer. Ex regula IV Magister. Audiamus. Puer. Verbum personale infiniti modi, postulat ante se accusandi casum. Magister. Pernosco, et demiror egregiam, singularemque diligentiam tuam. Hanc si in posterum similiter ad discendum attuleris (quod te facturum esse, mihi quidem dubitare in mentem non venit) promitto, ac recipio huic parenti tuo, te hominem eruditissimumvenientibus annis evasurum. Pater. Diligentiam quidem pueri in spe optima ponat Magister. Ego itemquo minus illi cessare, et socordia, atque desidia bonum otium conterere sit integrum, curabo sedulo. Puer. Ignavus non ero. Magister. Macte indole, sic facies, mi Iacobe, et craspostquam luxerit, cum libellis tuis, armisque scholasticis ad sextam in ludum hunc meum itare,Divis bene iuvantibus, occipies. Tu interimfilium reduces domum: quem propter ingenii bonitatem, et, quam facile perspicio, naturae praestantiam multo commendatissimum nobis, charissimumque fore credas velim. Pater. Liberalis ista, et humanitatis plena pollicitatio, vir doctissime, omnibus necessitudinibus me tibi obstringit. Bene vale. Magister. Et tu.

This is a demo showing usage of tooltips. Hover me