Quid significat illud nomen Musaeoli?

"Museum" apud antiquos fuit locus vel aedificium Musis dicatum ubi musice et litterae colebantur. Idem verbum deminutivum (h.e. "museolum") ab doctis qui tempore renatarum artium vixerunt usurpabatur pro parvo conclavi ubi non modo variae res ad studia rerum antiquarum pertinentes condebantur (inter quas libri, signa, vasa, etc.) sed etiam ipsi docti operam bonis litteris dabant.

Variae formae huius verbi, ut "musaeum" et "musaeolum", inveniri possunt in libris tempore renatarum artium editis, quamquam doctissimi iam diu probaverunt id rectissime scribi "museolum." Nos cum decrevissemus locum apud rete condere ubi Musas venerari possemus, haec forma "Musaeolum" licet paulo pravior sit nihilominus aptissima visa est.


Licetne rogare ut certos libros recites?

Scilicet! Si quando animus tulerit ut auscultes (electronice, nempe) librum antiquum qui nondum ita editus est, fac nos statim certiores et curabimus ut serius aut citius recitatio illius libri hinc edatur.


Quis es tu?

Musaeolum hoc colitur ab Conrado Russo, qui est studiosus linguae Latinae atque ludi magister in civitate Massacusettana, quae est una et quidem optima ex Civitatibus Foederatis Americanis.